100 / / / /



100 / / / / / /

 
`Litaniae de Venerabili Sacramento`

 `Litaniae de Venerabili Sacramento`, ZWV 147 ()

(1679–1745)

`Litaniae de Venerabili Sacramento` ZWV 147

1 Kyrie I
2 Kyrie II
3 Pater de caelis
4 Praecelsum et admirabile
5 Panis omnipotentia
6 Spiritualis dulcedo
7 Propitius esto
8 Ab indigna corporis
9 Peccatores, te rogamus
10 Fili Dei, te rogamus
11 Agnus Dei

: | |

James Gilchrist tenor; Michael George, Peter Harvey bass; Choir of the Kings Consort
: kozakol2008 , 26.01.2013 16:26            (2)  


kozakol2008
  James Gilchrist tenor
Michael George, Peter Harvey bass
Choir of the Kings Consort
ElenaSH
  01: Kyrie I
Kyrie eleison

02: Kyrie II
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Christe audi nos. Christe exaudi nos.

03: Pater de caelis
Pater de caelis Deus,
Fili redemptor mundi Deus,
Spiritus sancte Deus,
Sancta Trinitas unus Deus,
miserere nobis.
Panis vivus de caelo descendens,
Deus absconditus et salvator, miserere nobis.
Frumentum electorum, vinum germinans virgines,
panis pinguis et deliciae regum,
iuge sacrificium, oblatio munda,
agnus sine macula, mensa purissima,
angelorum esca, miserere nobis.
Manna absconditum, memoria mirabilium Dei,
panis supersubstantialis,
verbum caro factum, habitans in nobis,
hostia sancta, calix benedictionis,
mysterium fidei, miserere nobis.

04: Praecelsum et admirabile
Praecelsum et admirabile Sacramentum, miserere nobis.
Sacrificium omnium sanctissimum,
vere propitiatorium pro vivis et defunctis,
caeleste antidotum, quo a peccatis praeservamur,
stupendum super omnia miracula,
sacratissima Domini passionis commemoratio,
donum transcendens omnem plentitudinem,
memoriale perpetuum divini amoris,
divinae affluentia largitatis,
sacrosanctum et augustissimum mysterium,
pharmacum incorruptionis, miserere nobis.
Tremendum et vivificum Sacramentum, miserere nobis.

05: Panis omnipotentia
Panis omnipotentia verbo caro factus,
incruentum sacrificium, cibus et conviva,
dulcissimum convivium,
cui assistunt angeli ministrantes, miserere nobis.
Sacramentum pietatis, vinculum caritatis,
offercus et oblatio, miserere nobis.

06: Spiritualis dulcedo
Spiritualis dulcedo in proprio fonte degustate,
refectio animarum sanctarum,
viaticum in Domino morientium,
pignus futurae gloriae, miserere nobis.

07: Propitius esto
Propitius esto: parce nobis, Domine.
Propitius esto: exaudi nos, Domine.
Ab omni malo: libera nos, Domine.

08: Ab indigna corporis
Ab indigna corporis et sanguinis tui sumptione,
a concupiscentia carnis, a superbia vitae,
libera nos, Domine.
Ab omni peccanto occasione,
libera nos, Domine.
Per desiderium illud,
quo hoc Pascha cum discipulis,
manducare desiderasti,
libera nos, Domine.
Per summam humilitatem,
qua discipulis pedes lavisti,
libera nos, Domine.
Per ardentissimam caritatem,
qua lux Sacramentum instituisti,
libera nos, Domine.
Per sanguinem tuum pretiosum,
quem nobis in altari reliquisti,
libera nos, Domine.
Per quinque vulnera huius tui
corporis sacratissimum,
quae pro nobis suscepisti,
libera nos, Domine.

09: Peccatores, te rogamus
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis fidem reverentiam et devotionem
huius admirabilis Sacramenti
augere et conservare digneris:
te rogamus, audi nos.
Ut ad frequentem eucharistiae
usum per veram peccatorum
confessionem perducamur:
te rogamus, audi nos.
Ut nos ab omni haeresi
perfidia et cordis caecitate liberare digneris:
te rogamus, audi nos.
Ut in hora mortis nostrae hoc caelesti viatico
nos confortare et munire digneris:
ad coenam ut vitae aeternae
nos perducare digneris:
te rogamus, audi nos.
Ut animabus principum nostrum omniumque fidelium
defunctorum requiem aeternam donare digneris:
te rogamus, audi nos.

10: Fili Dei, te rogamus
Fili Dei, te rogamus, audi nos.

11: Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi, nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
 
 

 
 
     
| classic-online@bk.ru