100 / / / /



/ 100 / / / / /

 
(ƨ, , )





: |
Miserere mei Deus secundum à voix seule et chœur grégorien (1687, remanié vers 1699, puis vers 1720): psaume 50

1. Miserere mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam....
Miserere mei Deus secundum à voix seule et chœur grégorien (1687, remanié vers 1699, puis vers 1720): psaume 50

1. Miserere mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam.
2. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
3. Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
4. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
5. Ecce enim in inquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
6. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
7. Asperges me, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata.
8. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
9. Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
10. Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
11. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
12. Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
13. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.
14. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
15. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
16. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut aedificentur muri Ierusalem.
17. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
18. Miserere mei, Deus: secundum magnam misericordiam tuam.


 `Miserere mei Deus`       (1687, 1699, 1720), S. 87 ()
Sophie Karthäuser (soprano) / Ensemble Correspondances & Sébastien Daucé (organ & direction) / 2015
: Cypros , 21.09.2019 22:45            (0)  
 
     
| classic-online@bk.ru