Плач Иеремии, глава 1. Чтение для богослужения Великой среды.

Латинский текст

Incipit lamentatio Ieremiae prophetae.
Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina... Читать дальше
Плач Иеремии, глава 1. Чтение для богослужения Великой среды.

Латинский текст

Incipit lamentatio Ieremiae prophetae.
Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Beth. Plorans ploravit in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius. Non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius; omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
Ghimel. Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis. Habitavit inter gentes nec invenit requiem; omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
Daleth. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
He. Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt, quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius. Parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.

Х Свернуть
Чарльз Медлэм
Recorded in September 2005 at St Martin’s, East Woodhay, Hampshire, England.далееСвернуть
Recorded in September 2005 at St Martin’s, East Woodhay, Hampshire, England.
 
     
Написать нам: classic-online@bk.ru