Плач Иеремии, глава 1. Чтение для богослужения Великой среды.
Латинский текст
Vau. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua,...
Читать дальше
|
Плач Иеремии, глава 1. Чтение для богослужения Великой среды.
Латинский текст Vau. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua,... Читать дальше
Плач Иеремии, глава 1. Чтение для богослужения Великой среды.
Латинский текст Vau. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Zain. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. Heth. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est. Omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius. Ipsa autem gemens conversa est retrorsum. Teth. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui. Deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum. Х Свернуть |
||