Плач Иеремии, глава 1. Чтение для богослужения Великой среды.

Латинский текст

Iod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus... Читать дальше
Плач Иеремии, глава 1. Чтение для богослужения Великой среды.

Латинский текст

Iod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
Caph. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis.
Lamed. O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. Quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus in die irae furoris sui.
Mem. De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me. Expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum. Posuit me desolatam, tota die maerore confectam.
Nun. Vigilavit iugum iniquitatum mearum; in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo. Infirmata est virtus mea; dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.

Х Свернуть
Чарльз Медлэм
Terence Charlston - organ. Recorded in September 2005 at St Martin’s, East Woodhay, Hampshire, England.далееСвернуть
Terence Charlston - organ. Recorded in September 2005 at St Martin’s, East Woodhay, Hampshire, England.
 
     
Написать нам: classic-online@bk.ru