Оригинальный латинский текст

1. Chœur
Historicus Cum cænasset Jesus et dedisset
discipulis suis corpus suum ad manducandum et
sanguinem suum ad bibendum, exierunt simul
in montem... Читать дальше
Оригинальный латинский текст

1. Chœur
Historicus Cum cænasset Jesus et dedisset
discipulis suis corpus suum ad manducandum et
sanguinem suum ad bibendum, exierunt simul
in montem Oliveti. Tunc dixit illis Jesus :

2. Récitatif
Jesus Omnes vos scandalum patiemini in me,
in ista nocte. Scriptum est enim : ‘Percutiam
pastorem, et dispergentur oves gregis.’

3. Chœur
Historicus Respondens autem Petrus, ait illi :

4. Récitatif
Petrus Et si omnes scandalizati fuerint in
te, nunquam ego scandalizabor.
Jesus Amen dico tibi, Petre, quia in hac nocte
antequam gallus cantet, tu me negabis.
Petrus Ah, Domine ! Etiam si oportuerit
me mori tecum, non te negabo.

5. Chœur
Historicus Similiter et omnes discipuli dixerunt :
‘Non te negabimus. Etiam si oportuerit
nos mori tecum, non te negabimus.’

6. Récitatif
Historicus Ecce Judas unus de duodecim venit, et
cum eo turba multa cum gladiis et fustibus. Irruerunt
in Jesum et tenuerunt, quod videntes discipuli
ejus fugerunt. Et Petrus extendens manum, exemit
gladium suum, et percutiens servum Pontificis
auriculam ejus amputavit. Cui dixit Jesus :

7. Arioso
Jesus Converte, Petre, converte gladium
tuum in locum suum. Calicem, quem dedit
mihi Pater, non vis ut bibam illum ?

8. Récitatif
Historicus Ministri ergo Judæorum comprehenderunt
et ligaverunt Jesum, et cum duceretur ad principem
sacerdotum, sequebatur eum Petrus a longe, usque in
atrium Pontifias. Quem cum vidisset ostiaria dixit ei :
Ostiaria Numquid et tu ex discipulis hominis istius es ?
Petrus O mulier, non sum, non novi hominem.
9. Chœur
Historicus Et introductus est Petrus in domum,
cumque sederet ad ignem cum servis et ministris,
ut calefaceret se, alia serva sic ait illi :
10. Récitatif
Ancilla
Petrus O mulier, non eram, non novi hominem.
Historicus Tunc interrogavit eum cognatus
ejus cujus abscidit auriculam, dicens :
11. Quatuor
Ostiaria & Ancilla Nonne tu Galileus es ? Nonne te vidi
in horto cum eo ? Vere tu es, tu eras. Nam et loquela tua
manifestum te facit. Tu ex discipulis hominis istius es.
Cognatus Malchi Nonne te vidi in horto cum eo ?
Nonne tu percussisti Malchum ? Vere tu eras, tu
eras ; nonne tu Galileus es ? Nam et loquela tua
manifestum te facit. Tu ex discipulis hominis istius es.
Petrus Non, non sum, vere non eram. Nescio
quid dicitis ; non novi hominem.

12. Récitatif
Historicus Et continuo gallus cantavit.

13. Chœur
Historicus Tunc respexit Jesus Petrum. Et recordatus
est Petrus verbi Jesu, et egressus foras, flevit amare.

Х Свернуть
Соланж Мишель
(haute-contre) / / (baryton) / (basse) / Fransoise Petit (clavecin) / Orchestre / / Церковь Saint-Roch (Париж) 12-16 ноября 1957 годадалееСвернуть
(haute-contre) / / (baryton) / (basse) / Fransoise Petit (clavecin) / Orchestre / / Церковь Saint-Roch (Париж) 12-16 ноября 1957 года
 
     
Написать нам: classic-online@bk.ru