Filius prodigus

Оригинальный латинский текст

PRIMA PARS

HISTORICUS I
Homo quidam duos habebat filios quorum junior
paterna domo discedere volens, peregre profecturus,
patri suo sic locutus est:... Читать дальше
Filius prodigus

Оригинальный латинский текст

PRIMA PARS

HISTORICUS I
Homo quidam duos habebat filios quorum junior
paterna domo discedere volens, peregre profecturus,
patri suo sic locutus est:

FILIUS PRODIGUS
Pater mi, da mihi portionem substantiæ quæ me
contingit, cupio enim longius ire ac peregrinari.

CHORUS
Accepta ergo a patre sua portione substantiæ profectus
est in longinquam regionem, ubi brevi cœpit egere, quia
erat ibi dira fames et vivendo luxuriose, jam dissipaverat
omnem substantiam suam atque gravi pressus
egestate, ad se reversus, voce lacrymabili sic lugebat in
amaritudine animæ suæ, dicens:

FILIUS PRODIGUS
Quanti mercenarii in domo patris mei abundant
panibus, ego autem miseriarum angustiis confectus
hic fame pereo, morior. Quid agam, quo me vertam?
Surgam ergo, ad patrem redibo, ut me revertentem et
pœnitentem miseratione commotus excipiat. Surgam
ergo, ad patrem redibo.

HISTORICUS II/III
Surrexit igitur, rediit domum suam atque patris genibus
supplex provolutus, sic lamentabatur gemens ac dicens:

FILIUS PRODIGUS
O clemens, O pie pater mi peccavi in cœlum et coram
te, non sum dignus vocari filius tuus. Erravi sicut ovis
quæ periit, erue me de lacu miseriæ et de luto fœcis,
eripe animam meam de necessitate et angustia, et fac
me sicut unum de mercenariis tuis, quia ergo miser, non
sum dignus vocari filius tuus.

PATER ET FILIUS
- Accede fili mi, accede ad charos patris tui amplexus ut
blanda tibi prœbeam oscula pacis.
- Accedo pater mi, accedo ad charos patris mei
amplexus ut blanda mihi prœbeas oscula pacis.

PATER
Cito, cito, afferte suam vestem, induite illum, ferte
annulum, date illi calceamenta, occidite saginatum
vitulum, comedamus cum eo et epulemur lætantes.

CHORUS
Sumite tympana, psallite buccina et læti sonantibus
modulis sociemus cantica, quia filius mortuus revixit.
Sumite tympana, psallite buccina et læti sonantibus
modulis sociemus cantica, quia ille qui perierat
inventus est.

FILIUS PRODIGUS
Gratias ergo, gratias tibi, charissime pater, dulcissime
pater et clementissime, posuisti me in domo refectionis,
collocasti me in loco pascuæ et ubertatis ubi mihi
nihil deerit. Me penitentem suscepisti, me pereuntem
collegisti, me mortuum suscitasti. Gratias ergo, gratias
tibi, clarissime pater, dulcissime pater et clementissime.

PATER
Eya, quid moramur, quid cunctamur? Jam vestes
jucunditatis induit filius meus, jam accepit annulum,
data sunt ei calceamenta, assatus est saginatus vitulus,
comedamus cum eo et epulemur lætantes.

CHORUS
Sumite tympana, psallite buccina et læti sonantibus
modulis sociemus cantica, quia filius mortuus revixit.
Sumite tympana, psallite buccina et læti sonantibus
modulis sociemus cantica, quia ille qui perierat
inventus est.

SECUNDA PARS

HISTORICUS I
Filius autem senior rediens ex agro, audiens hæc omnia,
atque sciens cuncta quæ fìebant, voce quærula sic
patrem suum alloquitur.

FILIUS SENIOR
Pater mi, ecce ego, filius tuus senior qui tot annis servio
tibi. Mandatis tuis semper obtemperavi et hædum
mihi numquam dedisti ad epulandum cum amicis
meis, fratri autem meo juniori, qui substantiam suam
luxuriose vivendo totam devoravit, dedisti vitulum
saginatum; mihi autem tot annis servienti tibi nihil
unquam dedisti.

PATER
Fili mi, tu semper mecum es, et omnia mea sunt tua.
Epulari ergo oportebat et gaudere quia frater tuus junior
mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Tu vero
fili mi, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt.

FILIUS SENIOR ET PATER
Epulari ergo oportebat et gaudere cum eo. Epulemur,
comedamus et lætemur cum eo.

CHORUS FIDELIUM
Gratias tibi Deus clemens, gratias tibi Pater misericors,
gratias immortales qui errantes dirigis in viam rectam.
Deus clemens, Pater misericors, gratias immortales
qui peccantes vocas adveniam, et errantes dirigis in
viam rectam. Gratias immortales, Deus Clemens, Pater
misericors.

Х Свернуть
(haute-contre) - Filius prodigus / Ulrich Studer (basse) - Pater / (taille) - Filius senior / Etienne Lestringant (taille) - Historicus I / (bas-dessus) - Historicus II / (basse) / Historicus III / Chorus Fidelium / 1979далееСвернуть
(haute-contre) - Filius prodigus / Ulrich Studer (basse) - Pater / (taille) - Filius senior / Etienne Lestringant (taille) - Historicus I / (bas-dessus) - Historicus II / (basse) / Historicus III / Chorus Fidelium / 1979
 
     
Написать нам: classic-online@bk.ru